monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 40 > csg46.103 > sectio 14 > bnf10439.169 v > bnfGrec107.625 > sbsMin.43.138r > sectio 45 > Augustinus, Epistolae, 75, 1, 1 > sectio 10 > sectio 14 > Ioannes, 13 > sectio 118 > sectio 113 > sectio 9 > sectio 89 > sectio 37 > csg251.45 > sectio 48 > sectio 36 > sectio 128 > sectio 19 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 153, 9
Ergo, o homo, vicit te concupiscentia tua; vicit, quia in malo loco te invenit: invenit te in carne, ideo te vicit. Migra inde: quid expavescis? Non tibi dixi ut moriaris. Noli expavescere, quia dixi, Migra de carne. Non tibi dixi ut moriaris, imo audeo dicere, dixi ut moriaris. Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. In carne vivens, noli esse incarne. Omnis caro fenum, Verbum autem Domini manet in aeternum . Dominus fiat refugium tuum. Instat concupiscentia, urget te, magnas vires accepit adversum te, prohibitione Legis grandior facta est, maiorem hostem pateris: sit Dominus refugium tuum, turris fortitudinis a facie inimici . Noli ergo esse in carne, in spiritu esto. Quid est in spiritu esto? In Deo spem pone. Nam si posueris spem in ipso spiritu quo homines, iterum spiritus tuus in carnem relabitur, quia non dedisti eum illi a quo suspendatur. Non se continet, si non continetur. Noli remanere in te, transcende et te: in illo te pone qui fecit te. Nam si spem in te habueris, accepta Lege praevaricator eris. Invenit te hostis nudum refugio, invadit te: vide ne forte rapiat, velut leo, et non sit qui eruat . Attende verba Apostoli Legem laudantis, se accusantis, reum se sub Lege facientis, et personam forte tuam in se transfigurantis, et dicentis tibi: Peccatum non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum est. Quid est, mortuum est? Latet, non apparet omnino, tanquam sepultum ignoratur. Adveniente autem mandato, peccatum revixit. Quid est, revixit? Apparere coepit, sentiri coepit, rebellare adversum me coepit.